Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
US-Cai 1911.142b 183r 1 Virginis proles opifexque matris virgo
Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus tropaeum accipe votum | Haec tua virgo duplici beata sorte dum gessit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum corpore saeculum | Unde nec mortem nec amica mortis saeva poenarum genera pavescens sanguine fuso meruit sacrata scandere caelum | Hujus obtentu deus alme nostris parce jam culpis vitia remittens quo tibi puri resonemus almum pectoris hymnum | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore seculi | Amen
1---hG--g--h---gf--e
Comm. unius Virg.
V
H 008411 1
US-Cai 1911.142b 184r 1 Jesu corona virginum quem mater
Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque pergit virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur largius nostris adauge sensibus nescire prosus omnia corruptionis vulnera | Sit Christe rex piissime
Comm. unius Virg.
L
H 008330 *