Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
US-Cai 1911.142b 162v 1 Lustra sex qui iam peracta
Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in cruce levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa calvi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus substinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis miti tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Gloria et honor
1---h--h---j---g7---
Dom. de Passione
L
H 008367e 3T