Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
US-Cai 1911.142b 183r 1 Virginis proles opifexque matris virgo
Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis festum canimus tropaeum accipe votum | Haec tua virgo duplici beata sorte dum gessit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum corpore saeculum | Unde nec mortem nec amica mortis saeva poenarum genera pavescens sanguine fuso meruit sacrata scandere caelum | Hujus obtentu deus alme nostris parce jam culpis vitia remittens quo tibi puri resonemus almum pectoris hymnum | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore seculi | Amen
1---hG--g--h---gf--e
Comm. unius Virginis
V
H 008411 1