Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-Qsf 4 077r 1 Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia gliscens fert animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos fatue mundus abhorruit hunc fructu vacuum floribus aridum contempsere tui nominis asseclae Jesu rex bone caelitum | Hi pro te furias atque minas truces calcarunt hominum saevaque verbera his cessit lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde impavido mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine fulgidis cingunt tempora laureis | Te summa o deitas unaque poscimus ut culpas abigas noxia subtrahas des pacem famulis ut tibi gloriam annorum in seriem canant | Amen
Comm. plurimorum Martyrum
V
H 008390.1 3
EC-Qsf 4 079r 1 Christo profusum sanguinem et martyrum
Christo profusum sanguinem et martyrum victorias dignamque caelo lauream laetis sequamur vocibus | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur igni martyres et bestiarum dentibus armata saevit ungulis tortoris insani manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent immobiles vitae perennis gratia | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula | Amen
Comm. plurimorum Martyrum
M
H 008252.2 5
EC-Qsf 4 080r 1 Rex gloriose martyrum corona confitentium
Rex gloriose martyrum corona confitentium qui respuentes terrea perducis ad caelestia | Aurem benignam protinus intende nostris vocibus trophaea sacra pangimus ignosce quod deliquimus | Tu vincis inter martyres parcisque confessoribus tu vince nostra crimina largitor indulgentia | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen
Comm. plurimorum Martyrum
L
H 008386 5