Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-Qsf 4 038r 1 Pange lingua gloriosi corporis mysterium
Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium | Nobis datus nobis natus ex intacta virgine et in mundo conversatus sparso verbi semine sui moras incolatus miro clausit ordine | In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus cibum turbae duodenae se dat suis manibus | Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit | Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen
Corporis Christi
V
H 830393 5
EC-Qsf 4 040r 1 Sacris sollemniis juncta sint gaudia
Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur caena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visita sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas | Amen
Corporis Christi
M
H 830301 5
EC-Qsf 4 041v 1 Verbum supernum prodiens nec patris
Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam | In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis | Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem | Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium | O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria | Amen
Corporis Christi
L
H 830336 5