Browse chants

Displaying 1 - 6 of 6 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-Qsf 4 070v 1 Exsultet orbis gaudiis caelum resultet
Exsultet orbis gaudiis caelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos saeculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa caeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Praecepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine Christus saeculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen
Comm. Apostolorum et Evangelistarum
V
H a01579 4
EC-Qsf 4 070v 2 Exsultet orbis gaudiis caelum resultet

L
H a01579 4
EC-Qsf 4 071v 1 Aeterna Christi munera apostolorum gloriam
Aeterna Christi munera apostolorum gloriam palmas et hymnos debitos laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum conterit | In his paterna gloria in his triumphat filius in his voluntas spiritus caelum repletur gaudio | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen
Comm. Apostolorum et Evangelistarum
M
H 830011.2 5
EC-Qsf 4 072v 1 Tristes erant apostoli de Christi
Tristes erant apostoli de Christi acerbo funere quem morte crudelissima servi necarant impii | Sermone verax angelus mulieribus praedixerat mox ore Christus gaudium gregi feret fidelium | Ad anxios apostolos currunt statim dum nuntiae illae micantis obvia Christi tenent vestigia | Galilaeae ad alta montium se conferunt apostoli jesuque voti compotes almo beantur lumine | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Comm. Apostolorum et Evangelistarum
V
H 008271d.1 7
EC-Qsf 4 072v 2 Tristes erant apostoli de Christi

EC-Qsf 4 074r 1 Paschale mundo gaudium sol nuntiat
Paschale mundo gaudium sol nuntiat formosior cum luce fulgentem nova Jesum vident apostoli | In carne Christi vulnera micare tamquam sidera mirantur et quidquid vident testes fideles praedicant | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut lingua grates debitas tuo rependat nomini | Ut sis perenne mentibus paschale Jesu gaudium a morte dira criminum vitae renatos libera | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Comm. Apostolorum et Evangelistarum
L
H 008271h.1 7