Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-Qbsf4 056r 1 Pater superni luminis cum Magdalenam
Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammis amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen
Mariae Magdalenae
V
H a01570 6
EC-Qbsf4 057v 1 Maria castis osculis lambit dei
Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen
Mariae Magdalenae
M
H a01571 6
EC-Qbsf4 058r 1 Summi parentis unice vultu pio
Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen
Mariae Magdalenae
L
H a01572 6