Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 359 002 1 Ave praeclara maris stella in
Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solem justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te diligentes | Te lignum vitae virgam almae stirpis Jesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae | Te plenam fide sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum siganvit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion transduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur perspici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac igni sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede mundis labiis cordeque propinquare | Fac fontem dulcem quem in deserto petra demonstravit degustare cum sincera fide renesque constringi lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus mater virgo te orat | Da fontem bonis visere da purae mentis oculos in te defigere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu seculi auctor ad te transire | Quo haustu sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere
Additamenta
MI
Sq 850160 ?