Browse chants

Displaying 1 - 9 of 9 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
I-Pc C55 017v 3 Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit
Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
1---gh-jg---gf--g--h
Dom. in Palmis
X
A P 001976 7
I-Pc C55 019r 1 Cum audisset populus quia Jesus
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes hic est qui venturus est in salutem populi hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos
1---g---h--gk-kl--k-
Dom. in Palmis
X
A P 001983 7
I-Pc C55 020r 1 Ante sex dies sollemnis paschae
Ante sex dies sollemnis paschae quando venit dominus in civitatem Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae tuae hosanna in excelsis
1---d--d---fg---g--g
Dom. in Palmis
X
A P 001437 8
I-Pc C55 021r 1 Occurrunt turbae cum floribus et
Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nebula hosanna
1---hh--fg7--gh---gh
Dom. in Palmis
X
A P 004107 8
I-Pc C55 021v 1 Cum angelis et pueris fideles
Cum angelis et pueris fideles inveniamur triumphatori mortis clamantes hosanna in excelsis
1---jk---l--k--j---k
Dom. in Palmis
X
A P 001974 7
I-Pc C55 021v 2 Turba multa quae convenerat ad
Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabant domino benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
1---e--g---fg--f---e
Dom. in Palmis
X
A P 005256 4
I-Pc C55 022r 1 Gloria laus et honor tibi
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor | Cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles | Nomine qui in domini rex benedicte venis | Gloria laus | Coetus in excelsis te laudat caelitus omnis | Et mortalis homo cuncta creata simul | Gloria | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit | Cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Gloria | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Gloria | Hi placuere tibi placeat devotio nostra | Rex bone rex clemens cui bona cuncta placent | Gloria
1---dh--h--h---h--h-
Dom. in Palmis
X
H P 008310 1
I-Pc C55 023r 1 Ingrediente domino in sanctam civitatem
Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis
1---dd--c--d--d--f--
Dom. in Palmis
X
R P 006961 2
I-Pc C55 023v 1 Cumque audissent quod Jesus veniret
Cumque audissent quod Jesus veniret Jerusalem exierunt obviam ei
1---cd-ef-fg--f---f-
Dom. in Palmis
X
V P 006961a 2