Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
I-Pc C55 045v 1 Gloria*
Gloria*
1---g--h--gk---3
Dom. Resurrectionis
X
PS 02 909000 8
I-Pc C55 045v 2 Salve festa dies toto venerabilis
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Salve | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Salve | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Salve | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Salve | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Salve | Nobilitas anni mensium decus alma dierum horarum splendor scrupula puncta fovent | Salve | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Salve | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Salve | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Salve | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Salve | Solve cathenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Salve | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Salve | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Salve | Tunc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers | Salve
1---ffg--e---gh--f--
Dom. Resurrectionis
X
H a00177