Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-Pnm 1112 278r 1 Superne matris*
Superne matris*
Mauri
MI
Sq ah10305 ?
F-Pnm 1112 278r 2 Mirabilis deus in sanctis mirabilia
Mirabilis deus in sanctis mirabilia dans magnifica Qui fide praeclara vicerunt mundi gravissima pericula Judicum minas verbera et blandictas Contepnentes mente robusta verimisso fuderunt regi alias Ergo triumphant laurea compti capita secuti recte vestigia agni singularis jam Christi sacrata Cui affidue melliflua dant cantica ejus predulcissima pleni gloria Quorum celebrantes sollempnia confortio jungi quo mereamur Christi annuet Qui nostra est gloria amen
MI
Sq 1
F-Pnm 1112 278r 3 Animemur ab agonem recolentes passionem
Animemur ab agonem recolentes passionem gloriosae virginis Contrectantes sacrum florem respiremus ad odorem resperse dulcedinis Pulchra prudens et illustris jam duobis agnes lustris addebat triennium Proles amat hanc prefecti sed ad ejus virgo flecti respurt arbitrium Mira jus fidei mira virginitas mira virgenei cordis integritas Sic dei filius nutu mirabili se mirabilius predit in fragili Languet amans cubat lecto languor notus sit perfecto maturat remedia Offert multa spondet plura periturus peritura sed vilescunt omniam Nudam prostitiut preses flagiciis quam Christe induit comarum fimbriis stola quos caelesti Caelestis nuncius assistit propitius cella libidinis sit locus luminis tinbantur incesti Cecus amans indignatur et irriumpens praefocatur a maligno spiritu Luget pater lugent cuncti cuncti roma flevit per defuncti juvenis interitu Suscitatur ab Agnete turba fremit indiscrete rogum parans virgini Rogus ardens reos urit in furentes flamma furit dans honorem numini Grates agens salvatori guctur offert haec lictori nec ad horam timet mori puritatis conscia Agnes agni salutaris stans ad dextram gloriaris et parentes consolaris invitans ad gaudia Nete flerent ut defunctam jam caelesti sponso junctam is sub agni forma suam revelavit atque tuam virginum quos gloriam Nos ab agno salutari non permitte separari cui te totam consecrasti cuim ope tu curasti nobilem constantiam Vas electum vas honoris incorrupti flos odoris angelorum grata choris honestatis ac pudoris formam predes saeculo Palma fruens triumphali flores unans virginali nos indignos speciali fac sanctorum generali ut subscribi titulo amen
Agnetis
MI
Sq 7/8