Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-Pnm 1112 282v 1 Ave maria gratia plena dominus
Ave maria gratia plena dominus tecum virgo serena Benedicta tu in mulieribus Quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam Et benedictus fructus ventris tui Qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura Genuisti prolem novium stella solem nova genitura Tu parui et magni leonis et agni salvatoris Christi templum excitisti sed virgo intacta Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genitrix es facta Tu civitas regis justiciae Tu mater es misericordiae De lacu fecis et miseriae Theophylum reformans gratiae Te collaudat caelestis curia Tu mater es regis et filia Per te reis donatur venia Per te justis confertur gratia Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora Per adysi porta per quem lux est orta natum tuum ora Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet saecula collocet per sedula amen
Annuntiatio Mariae
MI
Sq