Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-Pnm 1112 303r 1 Inviolata*
Inviolata*
MI
Sq ?
F-Pnm 1112 303r 2 Exultemus et laetemur et Andreae
Exultemus et laetemur et Andreae delectemur laudibus apostoli Hujus fidem dogma mores Christi Christo tot labores digne decet recoli Hic ad lucem Petrum duxit cui primum lux illuxit johis indicio Secus mare Galilee petri simul et Andreae sequitur electio Ambo prius piscatores verbi fuit asserto res et forma justiciae Rete laxant in capturam jugilem quos gerunt curam nascentis ecclesiae A fratre diuiditur et in partes mittitur Andreas achaie In Andreae recia currit Dei gratia magna pars pervintiae Fide vita verbo signis doctor pius et insignis cor informat populi Ut egeas comperit quid Andreas egerit iresurgunt stimuli Mens secura meus viribus cuius praesens vita vilis viget patientia Blandimentis aut tormentis non enervat robus mentis vidicis insania Crucem videns preparari suo gestit conformari magistro discipulus Mors per morte solutur et crucis appecitur triumphalis titulus In cruce vixit biduuns victurus in perpetuum nec vult volente populo deponi de patibulo Hora fere dimidia luce per susus mimia cum luce cum leticia pergit ad lucis atria Dandrea gloriosae cui preces preciosae cujus mortis luminose dulcis est memoria Ad hac valle lacrimarum nos ad illud lumen clarum pie pastor animarum tua transfer gratia amen
Andreae
MI
Sq g03035 7/8