Browse chants

Displaying 1 - 15 of 15 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 129r 3 Spiritus domini replevit orbem terrarum
Spiritus domini replevit orbem terrarum alleluia et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis alleluia alleluia alleluia
1---d--ffhg--g---h--
Dom. Pentecostes
MI
In g01090 8
D-Gsta AB III 9 129r 4 Confirma hoc deus quod operatus
Confirma hoc deus quod operatus es in nobis a templo tuo quod est in Jerusalem
1---g--h--hhk7---k--
Dom. Pentecostes
MI
InV 01 g01090a.1 8
D-Gsta AB III 9 129v 1 Alleluia Emitte spiritum tuum et
Alleluia Emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
1---fE--efg--hgh--hk
Dom. Pentecostes
MI
Al 1 g01091 4
D-Gsta AB III 9 129v 2 Alleluia Veni sancte spiritus reple
Alleluia Veni sancte spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende
1---c--defe-fd--c--d
Dom. Pentecostes
MI
Al 2 g01092 2
D-Gsta AB III 9 130r 1 Confirma hoc deus quod operatus
Confirma hoc deus quod operatus es in nobis a templo tuo quod est in Jerusalem tibi offerrent reges munera alleluia
1---df--fg--gh---h-k
Dom. Pentecostes
MI
Of g01094 4
D-Gsta AB III 9 130r 2 Factus est repente de caelo
Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis ubi erant sedentes alleluia et repleti sunt omnes spiritu sancto loquentes magnalia dei alleluia alleluia
1---g--ggl---l---l--
Dom. Pentecostes
MI
Cm g01095 7
D-Gsta AB III 9 158v 2 Per omnia saecula saeculorum R
Per omnia saecula saeculorum R. Amen
1---d---f--fg--g---h
Dom. Pentecostes
MI
Va 1 a01320 r
D-Gsta AB III 9 158v 3 Dominus vobiscum*
Dominus vobiscum*
1---f--fg--hg---fg--
Dom. Pentecostes
MI
Va 2 a01321 r
D-Gsta AB III 9 158v 4 Sursum corda*
Sursum corda*
1---ffg-hij--h7---gg
Dom. Pentecostes
MI
Va 3 a01322 r
D-Gsta AB III 9 158v 5 Gratias agamus domino deo nostro*
Gratias agamus domino deo nostro*
1---ij--hgf--g---g--
Dom. Pentecostes
MI
Va 4 a01323 r
D-Gsta AB III 9 158v 6 Vere dignum et justum est
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus per Christum dominum nostrum | Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit | Qua propter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat | Sed et superne virtutes atque angelice potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes
1---j--hgf---g--g---
Dom. Pentecostes
MI
Pr g02792 r
D-Gsta AB III 9 159r 1 Vere dignum et justum est
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum in filios adoptionis effudit | Qua propter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat | Sed et superne virtutes atque angelice potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes
1---g--h---ij--h---h
Dom. Pentecostes
MI
Pr g02792 r
D-Gsta AB III 9 308v 1 Sancti spiritus adsit nobis gratia |
Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti
Dom. Pentecostes
MI
Sq ah53070
D-Gsta AB III 9 309v 1 Veni sancte spiritus (...)
Veni sancte spiritus (...)
Dom. Pentecostes
MI
Sq ah54153
D-Gsta AB III 9 309v 2 Benedicta semper sancta sit trinitas
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eja et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria
Dom. Pentecostes
MI
Sq ah53081