Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 303r 1 Dixit dominus ex Basan convertam
Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit |Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula | Quod dum impugnat audivit Saule Saule quid me persequeris | Ego sum Jesus durum est tibi ut recalcitres stimulo | A facie domini mota est terra contremuitque mox et quievit | Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos | Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus | Dum Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum | Docens crucifixum non esse alium praeter Christum deum | Cum patre qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus | Hic lingua sacerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit | Corrasit universas species medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur enutriendi | Quo docente deum mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Quia turba gentium relicto vitiorum profundo a grege Basan confuso | Te solum adorat Christum creatorem teque cognoscit in carne venisse redemptorem
1---e--f---g--f--e7-
Conversio Pauli
MI
Sq ah50269 3