Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 316v 1 Sacerdotem Christi Martinum cuncta per
Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tanti juvenis | Et Galliae trina diviso sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominus in sua veste | Hic celebris est Aegypti partibus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres cedat daemonesque fugat paralityca membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vite prestinae {#}
Martini
MI
Sq ah53181