Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-n8h3 (fragment) 001r 8 Dixit dominus ex Basan convertam
Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus D[um] Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum [Docens] crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cu[m patre] qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lin[gua sa]cerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii [du]os molares in his contrivit Corrosit universas [species] medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur [enu]trienci Quo docente deum mare vidit et fug[it Jorda]nis conversus est retrorsum Quia turba gentium [relicto vitiorum] profundo Og rege Basan confuso Te [solum adorat Christum] creatorem quem et cognoscit in carne [venisse] red[emptorem]
Conversio Pauli Sq ah50269