Te deum laudamus te dominum

Folio: 
005
Sequence: 
11
Feast: 
Office/Mass: 
M
Cantus ID: 
909010
Addendum: 
002v
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Te deum laudamus te dominum confitemur | Te eternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi celi et universe potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth | Pleni sunt celi et terra maiestatis glorie tue | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martirum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense maiestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclitum spiritum | Tu rex glorie xpicte | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna celorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Iudex crederis esse venturus | Te ergo q-s tuis famulis subveni quos precioso sanguine redemisti | Eterna fac cum sanctis tuis gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue | Et rege eos et extolle illos usque in eternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in seculum et in seculum seculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in eternum