Patrem omnipotentem factorem caeli et

Folio: 
116r
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Cr
Cantus ID: 
509503
Mode: 
1
Finalis: 
D
Extra: 
[i]
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Patrez ônipotêtez factorê caeli et terrae visibiliû ôniû et inuisibilium. Et in vnuz dn̂m iesum Christum filiû dei vnigenitû. Et ex patre natû ante omnia secula deû de deo lumê de lumine, deum verû, de deo vero. Genitû nô factû côsubstâtialê patri, per quez ônia facta sût. Qui propter nos homines, et propter nostrâ salutez descêdit de caelis. Et incarnat̂ est, d̂ Spiritu sâcto, ex Maria virgîe. Et homo fact̂ est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pôtio pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secûdum scripturas. Et ascendit in celû, sedet ad dexteram Patris. Et iterû vêtur̂ est cû gloria iudicare viuos et mortuos: cuî regni nô erit finis. Et in spiritum sâctû dn̂z, et viuificantê, qui ex Patre, Filioqz procedit. Qui cû patre, et filio, simul adoratur et côglorificatur, q̂ locutus est per Prophetas. Et vnâ sâctâ catholicâ, et Apostolicâ Ecclesiaz. Côfiteor vnû baptisma in remissionê peccatorû. Et expecto resurrectionê mortuoru. Et vitam vêturi seculi. Amen.
Range: 
1-c-m-4
Indexing notes: 
IMG_0951.jpg to IMG_0959.jpg. Original foliation not visible because of damage, but likely "i" as this begins a new section of the manuscript with subsequent folios marked by Roman numerals in red in the upper right corner.