Congaudent angelorum chori gloriosae virgini |

Folio: 
499
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53104
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris cui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur | Quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat | Quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa Christum dominum esse digneris per aevum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | CONGAUDENT ANGELORUM chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli iam conspicatur principem | In terris cui quondam sugendas virgo mamillas praebuit | Quam celebris angelis maria IHCU mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur | Quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat | Quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebecula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus iubilat sacerdotum apostoli XPICTIque martyres predicant | Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem precatu te supplici implorans maria | Ut sibi auxilio circa XPICTUm dominum esse digneris per aevum
Indexing notes: 
IN ASSUMPTIONE MARIAE. MATER.