Benedicta semper sancta sit trinitas

Folio: 
538
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53081
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitati socius | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritus dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sidera maria continent arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudet sol atque luna dignitas adoret angelica | Et nos voce praecelsa nunc simul jubilemus altithrono domino laudes in excelso | Eja et ea nunc omnes jubilemus organica cantica dulci melodia | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitati socius | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritus dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Maiestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sydera maria continent arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudet sol atque luna dignitas adoret angelica | Et nos voce precelsa nunc simul iubilemus alti throno domino laudes in excelso | Eia et ea nunc omnes iubilemus organica cantica dulci melodia | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria
Indexing notes: 
DE SANCTA TRINITATE