Lauda Sion salvatorem lauda ducem

Folio: 
080r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50385
Mode: 
7
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum gaude quia major omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur | Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae | Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie | Assumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus | Mors est malis vita bonis inde paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto demum sacramento tantum extat sub fragmento quantum toto tegitur | Signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Bone pastor panis vere tu nos pasce nos tuere in terra viventium | Qui nos pascis hic mortales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Lauda syon salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum gaude quia maior omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacre mensa cene turbe fratrum duodene datum non ambigitur | Quod in cena xpistus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur xpistianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides preter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximie | Caro cibus sanguis potus manet tamen xpistus totus sub utraque specie | Assumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inequali vite vel interitus | Mors est malis vita bonis inde paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto demum sacramento tantum extat sub fragmento quantum toto tegitur | Signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Bone pastor panis vere tu nos pasce nos tuere in terra viventium | Qui nos pascis hic mortales coheredes et sodales fac sanctorum civium | Amen