Exsultet jam angelica turba caelorum

Folio: 
096r
Sequence: 
7
Office/Mass: 
X
Genre: 
VaHW
Cantus ID: 
850202
Mode: 
r
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiatam fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantibus vos fratres carissimi ad tam miram sancti hujus luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundente cerei hujus laudem implere perficiat Jesus Christus dominus noster qui vivit et regnat cum deo patre in unitate spiritus sancti deus | Per omnia saecula saeculorum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Exultet iam angelica turba celorum exultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat se tellus tantis irradiatam fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Letetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus hec aula resultet | Quapropter astantibus vos fratres karissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum queso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundente cerei huius laudem implere perficiat ihesuc xpictuc dominus noster qui vivit et regnat cum deo patre in unitate spiritus sancti deus | Per omnia secula seculorum