Vere quia dignum et justum

Folio: 
096r
Sequence: 
14
Office/Mass: 
X
Genre: 
Pr
Mode: 
1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum Sancto Spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddit gratiae sociat qui sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inquam lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro itte nec non et gloriosissimo regere nostro ittam quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | per dominum nostrum jesum christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritu sancti deus per omnia saecula saeculorum Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filium que eius unigenitum dominum nostrum iesum christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu. et vocis ministerio personare. Qui pro nobis eterno patri ade debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. | Hec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur. cuius sanguine postes fidelium consecrantur. | Hec nox est in qua primum patres nostros fílios israel eductos de egypto rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. | Hec igitur nox est que peccatorum tenebras columpne illuminatione purgavit. | Hec nox est que hodie per universum mundum in christo credentes a vitiis seculi segregatos. et caligine peccatorum reddit gratie sociat qui sanctitati | Hec nox est in qua destructis vinculis mortis christus ab inferis victor ascendit. Nichil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. | O mira circa nos tue pietatis dignatio | O inestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti. | O certe necessarium ade peccatum quod christi morte deletum est. | O felix culpa que talem ac tantum meruit habere redemptorem. | O beata nox que sola meruit scire tempus et horam in qua christus ab inferis resurrexit. Hec nox est de qua Scriptum est. et nox sicut dies illuminabitur. et nox illuminatio mea in deliciis meis. | Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis mestis letitiam. Fugat odia concordiam parat et curvat imperia. | In huius igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi huius sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia. | Sed iam columpne huius preconia novimus. quam in honorem dei rutilans ignis accendit. | Qui licet divisus in partes. mutuati tamen luminis detrimenta non novit. | Alitur liquantibus ceris. quas in substantiam pretiose huius lampadis apis mater eduxit. | O vere beata nox que expoliavit egyptios ditavit hebreos. Nox in qua terrenis celestia iunguntur. | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus. Ad noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseveret. In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur. | Flammas eius lucifer matutinus inveniat. Ille inquam lucifer qui nescit occasum. Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit. | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro itte. nec non et gloriosissimo regere nostro ittam quiete temporum concessa in hiis paschalibus gaudiis conservare digneris. | Per dominum nostrum iesum christum filum tuum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritu sancti deus. Per omnia secula seculorum. Amen.