In finem pro torcularibus psalmus

Folio: 
018r
Sequence: 
2
Office/Mass: 
M
Genre: 
PS
Cantus ID: 
920008
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
In finem pro torcularibus psalmus David | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos | Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem | Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti | Quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum | Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum | Et constituisti eum super opera manuum tuarum | Omnia subjecisti sub pedibus ejus oves et boves universas insuper et pecora campi | Volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Domine dns ntr, quaz admirabile est nôen tuuz in vniuersa terra. Quoniâ eleuata est magnificentia tua, super caelos. Ex ore infâtiuz et lactêtiû perfecisti laudê proptr inimicos tuos, vt destruas inimicû, et vltorê. Quoniâ videbo caelos tuos, opera digitorû tuoruz: lunâ et stellas que tu fâdasti. Quid est hozo quod memor es ei~: aut fili~ hominis, quoniâ visitas eum. Minuisti eum paulo min~ ab angelis, gl'ia et honore coronasti eum: et côstituisti eû super opera manuû tuaruz. Omnia subiecisti sub pedib~ ei~, oues et boues vniuersas, insup et pecora campi. Volucres caeli, et pisces maris, qui perâbulât semitas maris. Dne dns noster, quam admirabile est nôen tuum in vniuersa terra.