Timor et tremor venit in

Folio: 
253v
Sequence: 
10
Office/Mass: 
V
Genre: 
A
Mode: 
8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quod sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam bos et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matrum ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus es miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem tuam noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi illud revolvens quod pollicitus es dicens convertimini ad me et ego convertar ad vos alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Timor et tremor venit in ninivem civitatem magnam per quod scelerate plebi indicitur ieiunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam bos et pecora non pascantur herbis terre pueri et vituli non suggant matrum ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus es miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem tuam noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi illud revolvens quod pollicitus es dicens convertimini ad me et ego convertar ad vos alleluya.