O Redemptor sume carmen temet

Folio: 
255v
Sequence: 
1
Genre: 
[M]
Cantus ID: 
g00889
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
O Redemptor sume carmen temet concinentium Audi Judexá mortuorum Una spes mortalium Audi voces proferentum Donum pacis praevium Arbor foeta alma luce Hoc sacrandum protulit Fert hoc prona praesens turba Salvatori saeculi Stans ad aram imo supplex Infulatus pontifex Debitum persolvit omne consecrato Chrismate Consecrare tu dignare Rex perennis Patriae Hoc olivum signum vivum Jura contra daemonum Ut novetur sexus omnis Unctione Chrismatis Ut sanetur sauciata Dignitatis gloria Lota mente sacro fonte Aufugantur crimina Uncta fronte sacrosancta Influunt charismata Corde natus ex Parentis Alvum implens Virginis Praesta lucem claude mortem Chrismatis consortibus Sit haec dies festa nobis Saeculorum saeculis Sit sacrata digna laude Nec senescat tempore
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
O redemptor sume carmen temet concitmentium. Audi uidex mortuorum una spes mortalium. Audi voces proferentum donum pacis premium. | O redemptor. Adsit nostris pater votis qui invisibiliter pre confortibus unxit te oleo leticie. | O redemptor. Arbor feta alma luce hox sacrandum protulit. fert hoc prona presens turba salvatori seculi. | O redemptor. Stat ad aram immo supplex insulatus pontifex debitum prosoluit deconsecrando crismati. | O redemptor. Consecrare tu dignare rex perhempnis patrie hoc olivum signum vivum contra iura demonum.