Jubilemus omnes una | Deo nostro

Folio: 
260r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53004
Mode: 
3
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Jubilemus omnes una | Deo nostro qui creavit omnia | Per quem cuncta condita sunt saecula | Caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera | Sol mundi schema noctium decus luna cetera splendentia | Mare solum alta plana et profunda flumina | Aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia | Haec simul cuncta tibi soli deo patri militant | Nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria | Qui pro salute nostra prolem unicam | Pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta | Te sancta trinitas precamur ut corpora nostra et corda regas et protegas et dones peccatorum veniam
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Iubilemus omnes una | Deo nostro qui creavit omnia | Per quem cuncta condita sunt secula | Celum quod plurima luce choruscat et diversa sydera | Sol mundi scema noctium decus luna cetera splendentia | Mare solum alta plana et profunda flumina | Aeris ampla spacia que discurrunt aves venti atque pluvia | Hec simul cuncta tibi soli deo patri militant | Nunc et in evum sine fine per secula laus eorum tua gloria | Qui pro salute nostra prolem unicam | Pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta | Te sancta trinitas precamur ut corpora nostra et corda regas et protegas et dones peccatorum veniam