Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia

Folio: 
260v
Sequence: 
3
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
508017
Mode: 
5T/6T
Finalis: 
C
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia regem regum intactae profudit thorus res mirranda angelus consilii natus est de virgine sol de stella sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara sicut sidus radium profert virgo filium pari forma neque sidus radio neque mater filio fit corrupta cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra verbum ens altissimi corporari passum est carne sumpta Isaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit esse caeca si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera quem docet littera ipsum genuit puerpera amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Letabundus exultet fidelis chorus alleluya. Regem regum intacte profudit thorus res miranda. Angelus consilii natus est de virgine sol de stella. Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara. Sicut sydus radium profert virgo filium pari forma. Neque sydus radio neque mater filio sit corrupta. Cedrus alta lybani conformatur ysopo valle nostra. Verbum mens altissimi corporali passum est carne sumpta. Ysaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit esse ceca. Si non suis vatibus credat vel gentilibus sibillinis versibus hec predicta. Infelix propera crede vel vetera cur dampnaberis gens misera. Quem docet littera natum confidera ipsum genuit puerpera. Amen.