In excelsis canitur nato regi

Folio: 
261v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Mode: 
1
Finalis: 
D
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
In excelsis canitur nato regi gloria per quem terrae redditur et caelo concordia | jure dies collitur christi natalicia quo nascente nascitur novae legis gratia | mediator nobis datus in salutis precium non naturae sed reatus effugit confortium | non amitcit claritatem stella fundens radium nec maria castitate pariendo filium | Quid de monte lapis cesus sine manu nisi jesu qui de regum linea | Sine carnis opere de carne puerpere poessit virginea | Solitudo gaudeat et deserum floreat virga jesse floruit | Radix virgam virga florem virgo profert salvatorem sicut lex precimur | Radix david typum gessit virga matris quae processit ex regali virgine | Flos et puer nobis natus jure flori coeli paratus premira dulcedine | In praesepi reclinati cujus ortus celebratur caelesti praeconio | Caeli cives jubilant domine pastores vigilant sub noctis silentio | Cuncta laudes intonant super partum unginis lex et psalmi consonant prophetarum paginis | Angelorum et pastorum stellae simul et magorum concordant indicia | Reges currunt orientis ad praesepe vagientis gentium primordia | Jesu pater immortalis ex aeterno temporalis nos ab hujus vitae matru potenter erue | Tu post vitam hanc mortalem frue mortem hanc vitalem vitam nobis immortalem clementer restruie
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
In excelsis canitur nato regi gloria per quem terre redditur et celo concordia. Jure dies collitur christi natalicia quo nascente nascitur nove legis gratia. Mediator nobis datus in salutis precium non nature sed reatus effugit confortium. Non amitcit claritatem stella fundens radium nec maria castitate pariendo filium. Quid de monte lapis cesus sine manu nisi ihesu qui de regum linea. Sine carnis opere de carne puerpere poessit virginea. Solitudo gaudeat et desertum floreat virga iesse floruit. Radix virgam virga florem virgo profert salvatorem sicut lex precimur. Radix david typum gessit virga matris que processit ex regali virgine. Flos et puer nobis natus iure flori celi paratus premira dulcedine. In presepi reclinati cuius ortus celebratur celesti preconio. Celi cives iubilant domine pastores vigilant sub noctis silentio. Cuncta laudes intonant super partum unginis lex et psalmi consonant prophetarum paginis. Angelorum et pastorum stelle simul et magorum concordant indicia. Reges currunt orientis ad presepe vagientis gentium primordia. Ihesu pater immortalis ex eterno temporalis. nos ab huius vite matru potenter erue. Tu post vitam hanc mortalem. frue mortem hanc vitalem vitam nobis immortalem clementer restruie.