Fulgens praeclara rutilat per orbem

Folio: 
264r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
g02633
Mode: 
1T/2T
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter praelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchrae castra illius perimens teterrima | Infelix culpa evae qua caruimus omnes vita | Felix proles mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera | Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia christi melliflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignus pandere modo sacramenta | Stirpe Davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus vivus es in terra | Fundens enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Die impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia miracula | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judea incredula cur manes adhuc invereconda | Perspice Christi colas qualiter leti canunt inclita | Redemptori carmina | Ergo pie rex christe nobis dans precamina | Solve nexorum crimina | Electorum agmina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Digna rependens merita | amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Fulgens preclara rutilat per orbem hodie dies in qua christi lucida narrantur ovanter prelia. De hoste superbo quem ihesus triumphavit pulchre castra illius perimens teterrima. Infelix culpa eve qua caruimus omnes vita. Felix proles marie qua epulamur modo una. Benedicta sit celsa regina illa. Generans regem spoliantem tartara. Pollentem iam in ethera. Rex in eternum suscipe benignus preconia nostra sedule tibi canentia. Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia. O magna o celsa o pulchra clementia christi melliflua o alma. Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam. Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat hec aula. Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida. Stupens valde in memet iam miror hodierna. Tanta indignus pandere modo sacramenta. Stirpe davidica ortus de tribu iuda leo potens surrexisti in gloria agnus vivus es in terra. Fundens enim arva regna petens supera iustis reddens premia in secula dignanter ovantia. Die impie zabule quid valet nunc fraus tua. Igneis nexus loris a christi victoria. Tribus lingue admiramini quis audivit talia miracula. Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam. Judea incredula cur manes adhuc invereconda. Perspice christicolas qualiter leti canunt inclita. Redemptori carmina. Ergo pie rex christe nobis dans precamina. Solve nexorum crimina. Electorum agmina. Fac tecum resurgere ad beatam gloriam. Digna rependens merita. Amen.