Mane prima sabbati surgens dei

Folio: 
264v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54143.1
Mode: 
2
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam fuit lux exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cuius resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque maria magdalene facta est prenuntia | Ferens xpisti fratribus eius morte tristibus expectata gaudia | O beati oculi quibus regem seculi morte iam deposita prima est intuita | Hec est illa femina cuius cuncta crimina ad xpisti vestigia eius lavit gratia | Que dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat ihesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O maria mater pia stella maris apellaris operum per merita | Matri xpisti coequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix leticie primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam fuit lux exorta hec resurgentis nuncia mundum replet leticia | O maria magdalena audi vota laude plena apud xpistum chorum istum clementer concilia | Ut fons summe pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det eius gratia qui regnat per omnia Amen