Postquam hostem et inferna spoliavit

Folio: 
269r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54151
Mode: 
1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Nam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum gaudium
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna xpistuc redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis presentia | Cuncta tamen moderatur cuius patri coequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in celis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra penam nam quietem habet plenam cum summa leticia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Nam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclytus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super egros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum iustis habiturus sempiternum gaudium