Ecce dies preoptata dies felix

Folio: 
279r
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55339
Mode: 
7/8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ecce dies preoptata dies felix dies grata dies digna gaudio Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio Artem diaconii sub patris Valerii regebat imperio Lingue praesul impedite Deo vacat et levite verbi dat officia Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia Dum que fidem docet sanam plebem resaraugustanam comitante gratia Secuit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia Post auditam fidei constantiam jubet anibos perhiahi Valentiam sub cathenis Nec juveni partitur egregio etris attenditur ab impio sancti senis Fessos ex utinere pressos ferri pondere retro claudit carcere negans victualia SIc pro posse nocuit nec per voto potiut quos suos aliut Christi providentia Seniorem relegat exilio Juniorem reservat supplicio praeces acerbiori Equuleum perpessus et ungulam vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori Dum torretur si terretur Christum magis perfitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia Ardet vultus inhumanus heret lingua tremit manuis nec se capit datianus prae cordis insania Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus In lectulo tandem repositus ad superos tertulit emeritus sic quae suo triumphans sponsus est principi praesentatus Non communi sunt jure virum tradi sepulture legi simul et naturae ui facit malicia In defunctum judex sevit hinc defuncto laus accreiut nam quo vesci consuevit reformidat bestia In cadaver inhumatium corvus servat illibatum sic quos sua sceleratum fructatur intentio At prophanus dacianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio Nec tenetur a molari nec celari potest mari nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia Vistulatum corpus igne terra mari sit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Ecce dies preoptata dies felix dies grata dies digna gaudio. Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur christum in vincentio. Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio. Artem diaconii sub patris valerii regebat imperio. Lingue presul impedite deo vacat et levite verbi dat officia. Cuius linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia. Dum que fidem docet sanam plebem resara ugustanam comitante gratia. Secuit in ecclesiam zelans ydolatriam presidis invidia. Post auditam fidei constantiam iubet anibos perhiahi valentiam sub cathenis. Nec iuveni partitur egregio etris attenditur ab impio sancti senis. Fessos ex utinere pressos ferri pondere retro claudit carcere negans victualia. SIc pro posse nocuit nec per voto potiut quos suos aliut christi providentia. Seniorem relegat exilio iuniorem reservat supplicio preces acerbiori. Equuleum perpessus et ungulam vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori. Dum torretur si terretur christum magis perfitetur nec tyrranum reveretur in eius presentia. Ardet vultus inhumanus heret lingua tremit manuis nec se capit datianus pre cordis insania. Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus. In lectulo tandem repositus ad superos tertulit emeritus sic que suo triumphans sponsus est principi presentatus. Non communi sunt iure virum tradi sepulture legi simul et nature ui facit malicia. In defunctum iudex sevit hinc defuncto laus accreiut nam quo vesci consuevit reformidat bestia. In cadaver inhumatium corvus servat il libatum sic quos sua sceleratum fructatur intentio. At prophanus dacianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio. Nec tenetur a molari nec celari potest mari nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia. Vistulatum corpus igne terra mari sit insigne nobis ihesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria.