Ave Maria gratia plena | Dominus
Folio:
282v
Sequence:
1
Feast:
Office/Mass:
MI
Genre:
Sq
Cantus ID:
ah54216
Mode:
5T
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling):
Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus | Quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui | Qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae | Tu mater es misericordiae | De lacu faecis et miseriae | Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia | Tu mater es regis et filia | Per te reis donatur venia | Per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quam lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling):
Ave maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus | Que peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui | Qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis iura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris xpisti templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genitrix es facta | Tu civitas regis iusticie | Tu mater es misericordie | De lacu faecis et miserie | Theophilum reformans gratie | Te collaudat caelestis curia | Tu mater es regis et filia | Per te reis donatur venia | Per te iustis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradysi porta per quam lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per secula amen