Laudes crucis attollamus nos qui

Folio: 
284r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54120
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli | Ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce hostis fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Laudes crucis atollamus nos qui crucis exultamus speciali gloria | Dulce melos tangat celos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vite dari munera | Dicant omnes et dicant singuli | Ave salus totius seculi arbor salutifera | O quam felix quam preclara fuit hec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit secula ab antiquo crimine | Hec est scala peccatorum per quam xpistuc rex celorum ad se traxit omnia | Forma cuius hoc ostendit que terrarum comprehendit quatuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis hec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc sylex aquas iecit moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechitus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed iam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce xpisto duce hostis fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit demonia | Dat captivis libertatem vite confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina xpistiana salva sanos egros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tue crucis post hanc vitam vere lucis transfer ad palacia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit ire nobis confer et largire sempiterna gaudia Amen