Praecursoris et baptiste diem istum

Folio: 
285v
Sequence: 
5
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Mode: 
7
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Praecursoris et baptiste diem istum chorus iste veneretur laudibus Veto die jam diescat ut in nostris illucescat verus dies nostribus Pater vetus novum natum obitupescit dum legatum audit missum caelitus Nam etatem et naturam consul endo genituram miratur decrepitus Dum non paret verbo parens mox in verbo sit apparens per verbis punitio Pater herens hoc informat affirmando quod confirmat loquele privatio Praecurrsore nimdum nato ortu mundum reserato referantur mystica Nostro sole tunc exclusus verioris est persusus solis luce typica Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio Hic renascens nundum natus nundum nascens sed renatus caelesti mysterio Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens sit applausus messye persentiae Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquitur serviunt infantiae Mater parit pater creadit redeunte fide redit linguae beneficium Referato partu matris referatur linqua patris referans mysterium Thori fructus matri dantur jam matris excusantur sterilis opprobria Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris colnes est laetitia Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in etate tenera Ne formentur a convictu mores loco neste victu mundi fugit per prospera Quem diu replet lux superna vere lucis sit lucerna veri solis lucifer Novus preco nove legis imo novus novi regis pugnatur signifer Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium Hii futurum hic praesentem hii venturum venientem monstrat iste filium Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu ungitur Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptiste conceditur Dii baptizat baptizatur dum quos lavat hic lavatur in lavantis omnia Aque lavant et lavantur hiis lavandi jures dantur baptizati gratia O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctum tua trahat gratia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Precursoris et baptiste diem istum chorus iste veneretur laudibus. Veto die iam diescat ut in nostris illucescat verus dies nostribus. Pater vetus novum natum obitupescit dum legatum audit missum celitus. Nam etatem et naturam consul endo genituram miratur decrepitus. Dum non paret verbo parens mox in verbo sit apparens per verbis punitio. Pater herens hoc informat affirmando quod confirmat loquele privatio. Precursore nimdum nato ortu mundum reserato referantur mystica. Nostro sole tunc exclusus verioris est persusus solis luce typica. Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio. Hic renascens nundum natus nundum nascens sed renatus celesti mysterio. Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens sit applausus messye persentie. Lingue gestus obsequuntur dum per lingua sic loquitur serviunt infantie. Mater parit pater creadit redeunte fide redit lingue beneficium. Referato partu matris referatur linqua patris referans mysterium. Thori fructus matri dantur iam matris excusantur sterilis opprobria. Ortus tanti precursoris multos terret sed terroris colnes est letitia. Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in etate tenera. Ne formentur a convictu mores loco neste victu mundi fugit per prospera. Quem diu replet lux superna vere lucis sit lucerna veri solis lucifer. Novus preco nove legis imo novus novi regis pugnatur signifer. Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium. Hii futurum hic presentem hii venturum venientem monstrat iste filium. Dum baptizat christum foris hic a christo melioris aquae tactu ungitur. Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptiste conceditur. Dii baptizat baptizatur dum quos lavat hic lavatur in lavantis omnia. Aque lavant et lavantur hiis lavandi iures dantur baptizati gratia. O lucerna verbi dei ad celestis nos diei perduc luminaria. Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctum tua trahat gratia. Amen.