Ad honorem tuum Christe recolat

Folio: 
286v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55178
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele seniori filium haesitavit et loquelae perdidit officium | Puer nascitur novae legis novi regis praeco tuba signifer | Vox praeit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen edit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est caelesti praesignatus Joannes oraculo et ab ipso praemonstratus veteri latibulo | Quod aetate praematura datur heres id figura quod infecunda diu parens res profunda | Contra carnis quidem jura Joannis haec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic adplausus de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi praenuntia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna Christus vero lux aeterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus strophium cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi Christo non surrexit major isto natus de muliere | Sese Christus sic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec idonei tuae laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria per te frui Christus sui det nobis praesentia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Ad honorem tuum xpiste recolat ecclesia | Precursoris et baptiste tui natalicia | Laus est regis in preconis ipsius preconio quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente gabriele seniori filium hesitavit et loquele perdidit officium | Puer nascitur nove legis novi regis preco tuba signifer | Vox preit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen edit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est celesti presignatus iohannes oraculo et ab ipso premonstratus veteri latibulo | Quod etate prematura datur heres id figura quod infeconda diu parens res profunda | Contra carnis quidem iura iohannis hec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic applausus de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi prenuncia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna xpistuc vero lux eterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus trophium cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi xpisto non surrexit maior isto natus de muliere | Sese xpistuc sic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec ydonei tue laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria per te frui xpistuc sui det nobis presentia Amen