Organicis canamus modulis in Stephani

Folio: 
290r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53242
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Organicis canamus modulis in Stephani sollemnia | Omnigenis domino vocibus reddentes odas debitas | Qui in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat | Nam in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito proprio fides agitat fides virtutum sonora | Has numerose percurrens singula | Permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam | Quam generat virtutum mater illa | Quae aliis decenter composita reddit suavem symphoniam | Qua sine cuncta fiunt dissona necnon et frivola | Qua cum omnia fiunt consona necnon utilia | Qua justi bene morati rite petentes excelsa poli sidera | Alacres decantant nova cantica in cithara Threicia | Quorum agentes festa consortium mereamur in caelesti patria amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Organicis canamus modulis in stephani sollempnia | Omnigenis domino vocibus reddentes odas debitas | Qui in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat | Nam in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito proprio fides agitat fides virtutum sonora | Has numerose percurrens singula | Permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam | Quam generat virtutum mater illa | Que aliis decenter composita reddit suavem symphoniam | Qua sine cuncta fiunt dissona necnon et frivola | Qua cum omnia fiunt consona necnon utilia | Qua iusti bene morati rite petentes excelsa poli sydera | Alacres decantant nova cantica in cythara treicia | Quorum agentes festa consortium mereamur in celesti patria Amen