Stola jucunditatis (...)

Folio: 
290v
Sequence: 
2
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54061
Mode: 
1T/2T
Finalis: 
D
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Stola jucunditatis (...)
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Stola iucunditatis alleluya. Induit hodie dominus militem suum laurentium Solito plaudat alacrior contio leta fidelium. Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit. Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit. Animatus ad certamini monitu beati senis. Gravissimus non refugit exhibere menbra penis. Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesie. Sed non cedit blandimentis emollitus aut tormentis regis avericie. Luditur velerianus et levite larga manus dum petit inducias. Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias. Furit igitur prefectus et parater ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera. Sudat martyr in agone spe mercedis et corone qui datur fidelibus pro christo certantibus