Promat pia vox cantoris hujus

Folio: 
296v
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah39093
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Promat pia vox cantoris hujus laudem confessoris ipsum laudans praesens chorus sit festivus et canorus | Fide fuit deo carus mundi quoque stirpe clarus mundi tamen sprevit fastum se conservans deo castum | Adhuc aevo puerilis sensu fuit tam subtilis quod in brevi fit doctorum doctor ipse doctiorum | Ardens intus caritate foris lucet honestate intus ardens vis amoris per exemplum lucet foris | Dum languenti praebet vestem mox languoris fugat pestem ex divina dans virtute vestem simul cum salute | Quicquid rerum possidebat Christo dedit quem colebat fit egenus ut egeni fiant bonis ejus pleni | Dum egenis hoc impendit Christus ei plus rependit dans pro Christo transitura promeretur permansura | Quod fateri rex veretur scelus scire promeretur Christus ei revelavit scelus quod rex perpetravit | Nam altari dum astaret dumque missam celebraret de supernis carta missa regis pandit haec commissa | Hic horrendae rei reum regem videns aput deum jam pro rege supplex orat cujus culpam non ignorat | Servo dei non ingratum cerva praebet famulatum servit cerva nutu dei quasi grates agens ei | Plura possunt repertiri mira facta sancti viri quibus clare demonstratur quam praeclarus habebatur | Hic praesentem juvet chorum ut in regno beatorum regem videns sempiternum glorietur in aeternum amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Promat pia vox cantoris huius laudem confessoris ipsum laudans presens chorus sit festivus et canorus | Fide fuit deo carus mundi quoque stirpe clarus mundi tamen sprevit fastum se conservans deo castum | Adhuc evo puerilis sensu fuit tam subtilis quod in brevi fit doctorum doctor ipse doctiorum | Ardens intus caritate foris lucet honestate intus ardens vis amoris per exemplum lucet foris | Dum languenti prebet vestem mox languoris fugat pestem ex divina dans virtute vestem simul cum salute | Quicquid rerum possidebat xpisto dedit quem colebat fit egenus ut egeni fiant bonis eius pleni | Dum egenis hoc impendit xpistuc ei plus rependit dans pro xpsito transitura promeretur permansura | Quod fateri rex veretur scelus scire promeretur xpistuc ei revelavit scelus quod rex perpetravit | Nam altari dum astaret dumque missam celebraret de supernis carta missa regis pandit hec commissa | Hic horrende rei reum regem videns aput deum iam pro rege supplex orat cuius culpam non ignorat | Servo dei non ingratum cerva prebet famulatum servit cerva nutu dei quasi grates agens ei | Plura possunt repertiri mira facta sancti viri quibus clare demonstratur quam preclarus habebatur | Hic presentem iuvet chorum ut in regno beatorum regem videns sempiternum glorietur in eternum Amen