Ave mater Jesu Christi quem

Folio: 
297r
Sequence: 
5
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54251
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ave mater Jesu Christi quem de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Ave mater ihesu xpisti quem de celo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti seculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error eius quo languore nichil peius nichil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab inicio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vicio | Mulier eligitur cuius serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens precavet aculeum | Caput anguis hac contrivit cuius carni counivit se maiestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo preciosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum libanique gloria | O maria maris stella pro conservis interpella iugi prece filium | Quia iugis est assultus iugis noster est singultus et iuge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spirituc | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi iuvet vanitas xpisti iuvante gratia Amen