Exultemus et laetemur et Andreae

Folio: 
303r
Sequence: 
2
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
g03035
Mode: 
7/8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Exultemus et laetemur et Andreae delectemur laudibus apostoli Hujus fidem dogma mores Christi Christo tot labores digne decet recoli Hic ad lucem Petrum duxit cui primum lux illuxit johis indicio Secus mare Galilee petri simul et Andreae sequitur electio Ambo prius piscatores verbi fuit asserto res et forma justiciae Rete laxant in capturam jugilem quos gerunt curam nascentis ecclesiae A fratre diuiditur et in partes mittitur Andreas achaie In Andreae recia currit Dei gratia magna pars pervintiae Fide vita verbo signis doctor pius et insignis cor informat populi Ut egeas comperit quid Andreas egerit iresurgunt stimuli Mens secura meus viribus cuius praesens vita vilis viget patientia Blandimentis aut tormentis non enervat robus mentis vidicis insania Crucem videns preparari suo gestit conformari magistro discipulus Mors per morte solutur et crucis appecitur triumphalis titulus In cruce vixit biduuns victurus in perpetuum nec vult volente populo deponi de patibulo Hora fere dimidia luce per susus mimia cum luce cum leticia pergit ad lucis atria Dandrea gloriosae cui preces preciosae cujus mortis luminose dulcis est memoria Ad hac valle lacrimarum nos ad illud lumen clarum pie pastor animarum tua transfer gratia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Exultemus et letemur et andree delectemur laudibus apostoli. Huius fidem dogma mores christi christo tot labores digne decet recoli. Hic ad lucem petrum duxit cui primum lux illuxit iohis indicio. Secus mare galilee petri simul et andree sequitur electio. Ambo prius piscatores verbi fuit asserto res et forma iusticie. Rete laxant in capturam iugilem quos gerunt curam nascentis ecclesie. A fratre diuiditur et in partes mittitur andreas achaie. In andree recia currit dei gratia magna pars pervintie. Fide vita verbo signis doctor pius et insignis cor informat populi. Ut egeas comperit quid andreas egerit iresurgunt stimuli. Mens secura meus viribus cuius presens vita vilis viget patientia. Blandimentis aut tormentis non enervat robus mentis vidicis insania. Crucem videns preparari suo gestit conformari magistro discipulus. Mors per morte solutur et crucis appecitur triumphalis titulus. In cruce vixit biduuns victurus in perpetuum nec vult volente populo deponi de patibulo. Hora fere dimidia luce per susus mimia cum luce cum leticia pergit ad lucis atria. Dandrea gloriose cui preces preciose cuius mortis luminose dulcis est memoria. Ad hac valle lacrimarum nos ad illud lumen clarum pie pastor animarum tua transfer gratia. Amen.