Rex Salomon fecit templum quorum

Folio: 
305r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55031
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Ima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se sed et partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precium sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Nam in lignis rex insignis vivit Tyri cujus viri tractant artificia | Jam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Rex salomon fecit templum quorum instar et exemplum xpistuc et ecclesia | Huius hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in prelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Ima signat vivos cunctos et secunda iam defunctos redivivos tertia | Sexagenos queque per se sed et partes universe habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cynamomus odor domus mirra stractis cassia | Que honorum decus morum atque bonos precium sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spirituc | Sic ex bonis salomonis que rex david preparavit fiunt edificia | Nam in lignis rex insignis vivit Tyri cuius viri tractant artificia | Iam ex gente iudeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Xpiste qui hanc et hos unus lapis huic et hiis communis tibi laus et gloria Amen