Tibi laus perhempnis auctor baptismatis

Folio: 
309r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
H
Mode: 
8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Tibi laus perhempnis auctor baptismatis sacrator qui forte passionis das premium salutis Hox clara pus et alma quam lunam sol vel astra quae luminum corona reddis diem per umbram Tibi laus Dulcis sacrata blandam laeta pura pulchra sudans honorae mella rigans odorae erisma Tibi laus In qua redemptor orbis de morte vivus exit et quos cathena vinxit sepultus ille solvit Tibi laus Quam Christus aperuit ad gentium salutem cujus salubri cura reddit novata plasma Tibi laus Accedite ergo digni ad gratiam lavachri quo fonte recreati refulgeatis agni Tibi laus Hic gurges est fidelis purgans liquore mentes dium rore corpus sudat peccata tergit unda Tibi laus Gaudete candidati electa vasa regni in mortem consepulti Christi fide renati Tibi laus
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Tibi laus perhempnis auctor baptismatis sacrator qui forte passionis das premium salutis. Hox clara plus et alma quam luna sol vel astra que luminum corona reddis diem per umbram. Tibi laus. Dulcis sacrata blanda leta pura pulchra sudans honore mella rigans odore erisma. Tibi laus. In qua redemptor orbis de morte vivus exit et quos cathena vinxit sepultus ille solvit. Tibi laus. Quam christus aperuit ad gentium salutem cuius salubri cura reddit novata plasma. Tibi laus. Accedite ergo digni ad gratiam lavachri quo fonte recreati refulgeatis agni. Tibi laus. Hic gurges est fidelis purgans liquore mentes dium rore corpus sudat peccata tergit unda. Tibi laus. Gaudete candidati electa vasa regni in mortem consepulti christi fide renati. Tibi laus.