Lauda Sion salvatorem lauda ducem

Folio: 
312r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50385
Mode: 
7/8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacrae mensa coenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Dies enim solemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in coena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Lauda syon salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum gaude quia maior omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacre mensa cene turbe fratrum duodene datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit iocunda sit decora mentis iubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mense prima recolitur huius institucio. In hac mensa novi regis novum pasca nove legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in cena xpistus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam. Doctis sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma tatur xpistianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem. Quod non capis quod non vides animosa firmat fides preter rerum ordinem. Sub diversis speciebus signis tamen et non rebus latent res eximie. Caro cibus sanguis potus manet tamen xpistus totus sub utraque specie. A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus miniutur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inequali vite nel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus. Fracto denium sacramento nec vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur. Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris presignatur cum ysaac imolatur agnus pasche deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere ihesu nostri misserere tu nos pasce nos tuere tu nos luna fac videre in terra vivencium Tu qui cuncta scis et valles qui nos pascis hic mortales tuos ibi commensales coheredes et sodales fac sanctorum civium. Amen