Alleluia | Regi sua omnia regenti

Folio: 
002r
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
X
Genre: 
Tp
Cantus ID: 
a02474
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens ad aera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Alleluia ReGi sua omnia regenti iubila caterva Die in qua ad regna properat salvius celica Eia turma deo devota laude debita xpisto pia prome carmina Festa cui ob presencia Iam nun intonant preconia doxologica O quanta predita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia Beata plane ac sancta Xpistum dominum laudancia per secula omnia Intra quorum collega manet consorcia comptus laurea salvius in secula Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus milicia Iam nunc flabra sonent musica que cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canencia Audi nostra xpiste cantica | Cuius clara rutilant dona quo aeterne vite consequimur magna premia O pater summa exulta doxa tibi salvi data Oramus nostra precibus vota deo fac condigna Nam materia carnea disseptus poli conscendis palacia Quo confessorum martirum quantum beati sanctorum sunt agmina Unde post agnita celica ressurgens secreta Nec mora commissa repletis tibi ovilia Sane ob ipsa tradita moderamina cura hec perfoves maxima arta via dirigens ad aera Quo collegia sunt illa Trinitatem sanctam cernentia unitam In gloria aeterna in secla Iam nostra pie pastor vota ipsi representa Qui sua temet frui doxa donat in secula Amen
Indexing notes: 
Prosa for St Salvius (Sep 10), Bishop of Albi; rubric is at the bottom of f. 1v;