Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et solvere septem signacula ejus alleluia alleluia alleluia
Et unus de senioribus dixit mihi ne fleveris dignus est agnus qui occisus est accipere potestatem et fortitudinem
Isti sunt agni novelli qui annuntiaverunt alleluia modo venerunt ad fontes repleti sunt claritate alleluia alleluia
Ecce praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
De ore prudentis procedit mel alleluia dulcedo mellis est lingua ejus alleluia favus distillans labia ejus alleluia alleluia
Quam dulcia faucibus meis eloquentia tua domine super mel et favum ori meo
Angelus autem*
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis alleluia