Beatus vir qui suffert tentationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vite quam repromisit deus diligentibus
Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna
Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum
Justus cor*
Ecce vere Israelita in quo dolus non est
Iste cognovit*
Stolam jucunditatis induit eum dominus et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus
Justus germinavit*
Sacerdos et pontifex*
Regem confessorum dominum*
Beatus vir qui in lege domini meditatur voluntas ejus permanet die ac nocte et omnia quaecumque faciet semper prosperabuntur
Beatus iste sanctus qui confisus est in domino praedicavit praeceptum domini constitutus est in monte sancto ejus
Tu es gloria mea tu es susceptor meus domine tu exaltans caput meum et exaudisti me de monte sancto tuo
Invocantem exaudivit dominus sanctum suum dominus exaudivit eum et constituit eum in pace
Laetentur omnes qui sperant in te domine quoniam tu benedixisti justo scuto bonae voluntatis coronasti eum