Nam sponsum quem quasi leonem ferocem suscepit ad te quasi agnum mansuetissimum destinavit
Credimus Christum filium dei verum deum esse qui sibi talem elegit famulam
Nos scientes sanctum nomen domnini negare non possumus
Tunc Valerianus perrexit ad antistitem et signo quod acceperat invenit sanctum Urbanum
Adjuvabit eam*
Beata Caecilia dixit Tiburtio hodie te fateor esse meum cognatum quia amor dei te fecit esse contemptorem idolorum
Sicut enim amor dei mihi deus fratrem tuum conjugem fecit ita te mihi cognatum contemptus faciet
Caecilia me misit ad vos ut ostendatis mihi sanctum Urbanum quia ad ipsum habeo secreta quae perferam